Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.8.1 Cic. Fam. 1.8.6 (English) >>Cic. Fam. 1.9.1

1.8.4haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt.

1.8.5 sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, quom me esse gratum videbit.

tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.

1.8.6rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.8.1 Cic. Fam. 1.8.6 (English) >>Cic. Fam. 1.9.1

Powered by PhiloLogic